monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 9
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt . Quis laetitiae praecedentis exitus potest esse amarior, aut felicis viae infelicior finis? Haec est enim via illorum, qui in labore hominum non sunt, neque cum hominibus flagellabuntur . Utique deiecit eos consilium Domini, dum allevarentur.